MUNSTERUS Sebastianus

MUNSTERUS Sebastianus
MUNSTERUS Sebastianus
Ingelheimensis, Theologus ac Cosmographus praestantissimus, linguae Hebraeae Chaldaeaeque palingenesiâ, eius industriâ promotâ, immortale nomen meruit. Hic anno aetat. 14. ingenii causâ Heidelbergam missus, bienniô post Ordinem Minorum de Observantia professus est. Conradi
dein Pellicani famâ permotus, obtinuit, ut A. C. 1509. illius in Hebraica eruditione, quae tum rara admodum ac insolens, audiendi causâ, ad conventum Rubeaquen sem mitteretur. Dein A. C. 1515. ad Tubingenses Franciscanos concedens, Mathematicas artes, sub Ioh. Stoflero Iustingensi, perdidicit. Hinc reversus Heidelbergim, aulicum Ludovici Electoris egit Contionatorem: ibique Lexicon Chaldaicum concinnavit, cum Dictionario Talmudico, et primus Grammaticam Chaldaicam annotavit. Inde Basileam perveniens, Pellicano in Hebraea cathedra successit, et in Schola quoque Theologorum aliquandiu docuit. Obiit tandem A. C. 552. aetat. limacterico Germanus Esdras Straboque in Epitaphico dictus. Scripsit, praeter iam memorata, Cosmographiam, opus insigne: Annotationes item in V. T. inter Criticos sacros: Annotationes Gramm. in Proverbia, Matthaei versionem cum Annotat. etc. De hoc Verheiden: Qui cum variarum scientiarum cognitione, tum vero Mathematicis praeclare imbutu fuit. Plura vide in Elogiis Anton. Teissier. Part. 1. et. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • GEOGRAPHIA — est terrae univerfae, quatenus nobis cognita est, descriptio, sicut Cosmographia totum Mundum, tam elementarem, quam aethereum; Chorographia, regionem, et Topographia locum aliquem peculiarem, agrum seu territorium, opp. pagum, exsequitur. Terrae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”